LAELIVS. Placet hoc quod de numerabilibus dictum eſt. Deinceps ſi uis de ſignificatu nominum quod in mentem uenit dicito. PLATYNA. Aedem in ſingulari templum: in multitudine templum & domum dicimus: & per tranſlationem ædificare naues. Cicero. Qui cum maximas ædificaſſet inſtruxiſſetque claſſes. Templa ſingulorum locorum ſunt. Delubra multarum ædium ſub uno tecto pluuiæ munitarum. Sunt qui delubra corporum abluendorum more Dodonei Iouis & Apollinis Delphici & exiſtimant. Vnde & delubrata ligna quæ ſimulacris deorum adhibentur. Pedianus ait. Phaniſſæ ut uarro exiſtimat cauernæ ſub Capitolio ſunt: in quibus ſtatuæ deorum iam ſitu turpes ob religionem condebantur.
... Die Wortform delubrata kann ich nicht zuordnen, gibt es das Wort überhaupt?
... Wo sagt das Pedianus, ich konnte die Stelle nicht finden?
... Was, bitte, sind die Phanissae cavernae?
... iam situ turpes bedeutet "schon durch das lange Liegen entstellt", richtig?