marcus03 hat geschrieben:ThomasVulpius hat geschrieben:Außerdem interessierten mich an der Kassiererin lediglich die Tattoos.
Das wäre wohl das erste Mal, mi Vulpi,femellarie famose incluteque !
Equidem, ut fierī solet, ad trēs sōlās fēminās animum advertere soleō meum, quārum ūna Ūta, altera Svenia vocātur, tertiae autem nōmen appellāre nefās est.
(cf. CAES. Gall. 6,14,3) Sed hoc mihī imprīmīs dēmōnstrandum est eās omnīs perturbātiōne animī terminālī labōrāre. Sunt enim omnibus mulieribus corporis quaedam partēs, quibus libīdō virōrum excitātur, sed nūllae mihī sunt mulierēs tam illicēs quam illa *scortilla terminālia, ut ita dīcam, quae ita sē gerere solent, ut eārum mōrēs hōc locō, ad quem etiam iuvenibus aditum patet, dēscrībere fās nōn sit. Hoc tamen mihī addendum esse vidētur Ūtam captīvam nostram fāmōsam esse, dē quā ūnō annō ante hōc locō multa nārrāre solēbam. Quibus autem in rēbus impudīcīs Svenia versāta sit, hōc locō prōdere nōn audeō. Sed ea - scītis, quam nōminem - tot et tam impudīcās obscaenitātēs commīsit, ad quās dēscrībendās, etiam sī licēret, et tempus et animus mē dēficerent. Nūlla enim cupiditās, nūllum flāgitium, nūlla prāvitās excōgitārī potest, quam nōn modo animō concēperit vērum etiam iterum iterumque commīserit. Ea mulier in eō oppidō, quod incolō, tam īnfāmis est, ut hominēs etiam nōmen eius audīre graviter ferant. At facile fit, ut eius mōrēs explānem: Est enim Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, incarnātiō vel dēscēnsiō - id quod "avatāra" Sānscriticē vocātur. Quae dea saevīre ac furere solet. Eam igitur mulierem, quam nōminātim appellāre nefās est, "deam nigram" vocāre soleō. Multī virī cum aliquā muliere coniūnctī amīcitiā sunt, sed ego cum deā nigrā - et hoc nōn sōlum hāc vītā sed etiam incarnātiōne praeteritā, quae quīntō decimō saeculō facta est! Id nōn sōlum hariolae ostendērunt sed egō ipse, cum somnō *hypnōticō affectus itinera per tempora praeterita facerem, vīdī.
Praetereā vēnditrīx valdē obstupefacta erat, quod stigmata intellegere poteram.