Kann mir jemand beim übersetzen helfen??
Nam ijsdem fere verbis Isl. piscatum, scriptores tradere solent. Alterum; quod illa Frislandia aliqua talis extaret, non tamen historiæ rerum Norvegicarum est consonum: quæ insulam in isto mari Island. Norv. Regi subjectam præter solam Island nullam agnoscit. Nam Grønlandia Regibus Norvegiæ olim parents, versus lybonotium magis sita ; ut situ sic nomine multum ab Islandia differt. Terram vero Landa Rolfoni quæsitam existimarem esse Vinlandiam olim Islandis sic dictam; de qua alibi insulam nempe Americæ e regione Grønlandiæ, quæ sorte (forte?) hodie Estotelandia & c.