"salvete amabiles bones puelles!"
Tiberis sripsit:
"tempus est res mirabilis.nam si in dies vitam transigis, plane nihil id est. at subito nil nisi hoc sentis. nos circumdat, in nobis ipsis inest. leni susurro fluit in ore, fluit in speculo, fluit tempus in temporibus meis. et inter te et me fluit sine ulla voce, sicut harena in horologio.heus, Quinquin,interdum id fluere audio,et non potest retineri. interdum media nocte surgens facio, ut omnia, omnia horologia consistant. tamen nil est causae, cur tempus timeas.quod quidem est donum a patre datum, qui nos omnes creavit."
Iam cum in haec verba legendo perpulchra musica in pectore meo sonasset, eodem pectore eo, qui haec verba in lingua latina converserat, gratiam debere coepi!
Si haec verba etiam latina cantabilia sint, mirata sum.
- Doleo, quod mihi neque musica scripta neque ad haec me ipsa probandum scientia sit.
Itaque te, qui haec verba ipse scripsisti, rogo: Tune in cogitationem de tempore convertendo vel musicae metrum vel numerum syllabarum cogitavisti?
Si cantabile est, cantemus!:-D
Vale!