Salve, romane!
Ein bisschen ausführlicher,
Platon bestätigend:
(1) Im Servius-Kommentar lesen wir zur Stelle:
619. TEUCRUM SIDONA VENIRE historia hoc habet, Herculem cum Colchos iret perdito Hyla, qui aquatum profectus, ut fabula loquitur, a nymphis adamatus et raptus est, ut veritas habet, lapsus in fontem altissimum necatus est, post peragratam Mysiam navibus Troiam venisse. a cuius portu cum eum Laomedon arceret, occisus est, et eius filia Hesiona belli iure sublata comiti Telamoni tradita est, qui primus ascenderat murum, unde Teucer natus est; nam Aiacem ex alia constat esse procreatum. tunc Hercules Priamum quoque redemptum a vicinis hostibus in paterno regno locavit: unde et Priamus dictus est apo tou priasthai, id est emi. ceterum quae de liberata dicuntur Hesiona constat esse fabulosa. sed Teucer cum Troia eversa sine fratre esset reversus, qui se furore propter perdita Achillis arma interemerat, vel, ut quidam volunt, quia non defenderat Aiacis fratris interitum, ut alii, quod ossa fratris non rettulisset, ut non nulli, quod Tecmessam concubinam vel eius fratris filium Eurysacen ad avum Telamona de Troia secum non reduxerit, quia ille alia navi vectus felicius navigaverat, Salamine pulsus a patre Sidona venit, ex quo Dido cuncta cognovit. Aiax autem Achillis patruelis frater fuerat, quoniam Telamon et Peleus fratres fuerunt, Aeaci filii.
621. BELUS quidam alium patrem Elissae dicunt.
...
VASTABAT CYPRUM quam subactam concessit Teucro, ut in ea conlocaret imperium, qui ex responso Apollinis illuc perrexerat et civitatem Salaminam ex nomine patriae ibi condidit, licet alii dicant ab ipso Teucro Cypri superatos incolas et sic conditam civitatem: unde 'auxilio Beli' accipi potest, etiam Teucro auxilium a Belo ad occupationem insulae praestitum.
...
625. IPSE HOSTIS
TEUCROS Troianorum laudis exaggeratio, quod etiam ab hoste laudantur. et quidam 'hostis' singularem, quidam pluralem legunt.
LAVDE quidam pro virtute accipiunt, ut "primam merui qui laude coronam''.
FEREBAT laudabat, praeferebat.
626. TEUCRORUM A STIRPE VOLEBAT propter genus maternum, ut supra diximus. et plus est quod dixit 'volebat', quasi materno gaudens refutaret genus paternum. sane 'stirps' cum de origine dicimus generis feminini est, ut "heu stirpem invisam'', cum de ligno masculini "sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum''.
(2) In einer alten englischen Textausgabe (ed. A. H. Bryce, London/Glasgow, o.J.) findet sich zu IPSE HOSTIS folgende Anmerkung zu Vers 625:
Ipse has a particular force: - „Not others only, but even Teucer himself, enemy though he was.“
Quid ergo? Mit IPSE ist sicher TEVCER gemeint.
Sit tibi semper bene!