teste Georgesio "Hamster" Latine est "mus cricetus".
ego autem demiror, unde illud nomen ductum sit. quis vestrum me plus scit hac de re?
valete pancratice!
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Cricèto … [boemo kÅ™eÄek, … ] s. m. Piccolo mammifero dei Roditori con corpo tozzo …
"si credimus Alberto Magno": parum diligenter dictum, optime Murmelli! Constat quidem a Doctore illo Universali opus compositum esse de animalibus, sed hercle! quonam loco de "criceto" dicitur scripsisse? Ingens in Patrologia numerus est voluminum, quibus Alberti Magni opera continentur. Deest mihi tempus ad omnia pervolitanda...Laptop hat geschrieben:Haec invenimus, «Cricetus, ein hamſter, ſi credimus Alberto magno. g m d ij.» (Murmellius, Pappa puerorum)
Haec Alberti verba, quod valde dolendum est, nullam fere vim habent ad explicandum etymon vocis 'criceti' eiusque originem. Quid ergo? Proximum vero videtur esse, ut iam scripsi, verbum aetate quae vocatur media nescio qua via ductum esse a verbo Bohemico ‘kÅ™eÄek’*.Cricetus, ut dicunt, animal est parvulum in antris in terra habitans
Zythophilus hat geschrieben:Mihi "comesoris" in mentem uenit. Etiam id animal multum comedere uidetur.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 22 Gäste