O di immortales! Quantae molis est aenigma solvere tuum! Nunc cogitandum mihi esse censeo de chips, id est de tesserulis lusoriis, de assulis solani tuberosi, de bracteolis electronicis. Voce chip enuntiata dico "Ave atque vale!"
Consus amicis suis litteratissimis sal. His tandem diebus tempus mihi sumpsi ad legendum librum ingentem. Est opus plus D paginarum distributum in quattuor capita quae ex principiorum generibus nominata sunt. Excellit scriptor admirabili verborum ubertate et artificiosa sane compositione eorum et structura. Ne aenigmate supra modum torqueamini: Ecce operis initium a me e Theodisco in Latinum, mediocriter scilicet, conversum: Caeruleum chalybis colorem reddentes leviterque fluctuantes, agitatae leni vento adverso qui vix sensibus percipi poterat, undae maris Hadriani imperatoriae classi occurrerant ... Quis liber? Quis scriptor?
verbis tuis lectis primo cogitabam de classe Austriaca vel de bello mundano primo, sed re diligentius investigata incidi in librum illum sane ingentem lectuque difficilem, quem Hermannus Broch de morte Vergilii scripsit.. : Stahlblau und leicht, bewegt von einem leisen, kaum merklichen Gegenwind, waren die Wellen des Adriatischen Meeres dem kaiserlichen Geschwader entgegengeströmt… aperte fateor me illud opus nondum legisse.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Valde gaudeo, mi doctissime amice, quod aenigma feliciter solvisti. Gratulor tibi. Cum illum librum legerem, eodem modo affectus sum quo vir qui montem Everest sine oxygenio ascendit ; tantus erat labor ut non multum abesset quin animo deficerem. Cave illud opus immoderatum quo legendo animus confunditur!
Consus Tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. p. d. Politissimo carmine tuo lecto hoc tibi responsum audeo reddere: Locus caedis: Babij Jar (Mulierum Fauces vel Fossa) prope Chioviam Ucrainae caput situs. Poeta: Eugenius Jewtuschenko Modulator: Demetrius Schostakowitsch Opus: Sinfonia XIII (b-minor), op. CXIII.
Est, ut scripsisti. Stupenda celeritate hoc quoque aenigma solvisti. Gratulor!
consus hat geschrieben:Politissimo carmine
o laudem immeritam! qua adductus cum versus meos denuo perlegerem, in vitium incidi horribile : scripsi in versu quarto "ne quis inoblitus..esset" , quasi poeta voluisset rem oblivione obrui. sed locum corruptum quam primum potero corrigam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Toto canorum versuum tuorum ordine delectatus, mi Tiberis, continuo intellexi quid in animo habuisses: Num cum symphoniae cantu in odeo aures nostrae permulcentur, vitioso uno sono unius musici tota voluptas minuitur?
Terras de caelo cisrhenanas contuens In urbe quadam rectagonum conspicis. Viae vocantur „valla“, quae circumdant aream. Est unicuique vallo nomen inditum Caeli ex regione, quae confinis est ei. Septemtriones unum vallum nominant; Meridies sed alteri nomen dedit; Ad occidentem vallum spectat tertium; Et quarto solis ortus conspectus placet.
Quae urbs?
Zuletzt geändert von consus am Mo 24. Dez 2018, 13:23, insgesamt 1-mal geändert.