Valde doleo me vos interrupturum esse, sed:
Felix scripsit:
Quid? Haec verba e libro scholae habes?
Finis scriptorum Felicis.
OLLI FRIDERICO SUO credenti in Ollum extrahentem verba quaedam ex libris quibusdam necessariis scholae SALUTEM DICIT !
Simplificabo rem. Verba supradicta certe non ex libris, sed, ut scis, ex aegroto animo nata sunt.
Verba mea graviorem turbationem mentis meae significant – sunt ea „Latinitatis mixtura ex partibus variis,
de quibus homines valde docti olim narraverant Ollo non intellegente“.
Sed venio nunc ad rem mihi graviorem: Mira – in optimo sensu verbi – est multitudo hominum doctorum hic inventa. Latine optime loquimini.
Ne multa:
„Omni mundi creaturae nostra lingua res culturae !“
Quid melius dicam ?
Valete, viri !
- OLLI