salvete
rem quandam continuare velim, de qua Apollodorus noster alio loco iam locutus est. cito pede enim feriae appropinquant : quamobrem libentissime a vobis audire velim, quae consilia vobis sint ferias agendi. iamne de ea re cogitavistis ?
quod ad me pertinet , in animo habui cum uxore mea ferrivia Transsibirica per Russiam Mongoliamque in Sinas vehi. sed propter morbum SARS in partibus Sinarum grassantem hoc iter renuntiatum est; quod constituimus in proximum annum differre.
pro eo consilium cepimus Olisiponis visendae vel per paucos dies.
aestate exeunte postremo ut quotannis Schubertiadi interero,quo nomine nonnulli dies sollemnes appellantur, quibus ab excellentissimis
artificibus musica Francisci Schubert aliorumque eius aetatis modulatorum colitur.
valete - et respondete!
Tiberis