Rea Silvia hat geschrieben:amica mea hunc librum mihi dedit. nunc eum lego. mihi vale placit.
si is cognoveritur, librum legere difficiliter non est.
Thomas Vulpius, qui propter crinium colorem niger vocatur, Reae Silviae s.d.
Is liber, qui de Harrio Potter et philosophi lapide est, certe facilis est intellectu, sed una res lectorem difficultatibus adficit: Is, qui hunc librum in Latinum convertit, multis verbis fictis utitur, quae eis solis nota sunt, qui in Latine scribendo loquendove lexica rerum hodiernarum adhibent - imprimis id, quod a Vaticano editum est.
Qua re qui res modernas, quae dicuntur, vel ipse in Latinum convertere vel Latine conscriptas intellegere vult, is - ut exemplum proferam - hoc lexico utitor:
Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, Ein deutsch-lateinisches Wörterbuch. Dritte, sehr verbesserte Auflage. Verlag der Societas latina, Universität des Saarlandes FR 6.3. Saarbrücken 1991.
Uno autem et altero exemplo ("mehr als ein Beispiel", cf. CIC. Att. 14,18,1) uti non possum, quia Vaticani lexicon ad manus mihi non est.
Cura, ut valeas!
Thomas tuus